PHILIPPUS

PHILIPPUS
I.
PHILIPPUS
Everhardi Comitis ex uxore Helfenstenia filius, Catharinam sibi Hanovicam iunxit cumque ea arcem exstruxit Solmensem, unde Comitum Solmensium prima origo. Hôc enim coniugiô natus Otto primus Solmae Comes fuit.
II.
PHILIPPUS
Iohannis Comitis filius ex Machtilda (Werneneri Castilae Comitis filia) uxorem habuit Imaginam, Ottone Hannoviae Comite genitam, atque ex ea suscepit Iohannem, Canonicum Argentinensem, Philippum, Burggravium Kiburgi creatum, Ottonem, Getam et Annam, Landgravii Hassiae ac Thurigiae nuptiis illustratam. Fuit et Philippus Georgii Comitis et Iohannae Banneriae filius, Praepositus Baurensis. Sed hi ex antiquioribus. Philippus, ex filiis Iohannis cognomine Senioris, e priori eius coniugio cum Elisabetha Landgravia Leuchtenbergica inito, natus Dillenburgi A. C. 1566. Heidelbergae aliquandiu literis operam navavit, inde Ludgunum Batavorum avocatus, maturam Marti indolem militiae vivis exemplis addiscendae commodavit. Primum fortitudinis specimen edidit in expeditione contra Alexandrum Farnesium Antverpiae imminentem; Praefecturam dein Gorchemii Worcumi et Lovenstenii oppidorum non longô intervallô ad ripam Vahalis sitorum et Magisterium Equitum, una cum Legionis cura, nactus; annô aetat. 24. astu capiendae Bredae caliidum consilium primus invenit; annô inde sequenti in obsidionibus Zutphaniae, Daventriae, Hulstae, Noviomagi, strenuam Mauritio Principi navavit operam; e quibus ultimam, in praemium laborum, gubernandam et praesidiô suô firmandam, accepit. Ductor postea 2. legionum Henrico IV. Galliae Regi a Proceribus Belgii auxilio missus, in Rothomago obsidendo fortem operam inpendit; Ducem Parmensem, ad vicum Ransonium, reliquias recolligentem, Regis impetum alacriter sequutus, fudit. Hinc domum reversus, in obsidione Stenvici Mauritio praesto fuit: cuius ductu sequente annô Gertrudenbergam capit, frustra Mansfeldiô renitente. In liberanda postmodum Covorda et expugnanda Groninga iterum Mauritii comes: expeditionem; his defunctus, in agrum Luciliburgensem suscepit et iunctus Bullonio Duci, terrorem hostibus non parvum iniecit. Sed paulo post, dum fortius, quâm felicius, cum Mondragonio dimicaret, vulneratus in hostium manus pervenit, a quibus Rhenobergam abductus, ibi ex vulneribus decessit, Arnhemii magnifice sepultus.
III.
PHILIPPUS
Lysimachi frater vix adultus, pedes Regem Alexandrum qer quingenta stadia in regione Naurâ verctum comitatus est loricâ indutus atque arma gestans. Post haec, in saltu quodam cum Barbaris conflixit strenue. Sed postquam Barbari in fugam effusi deseruêre silvas: animus, qui in ardore pugnae corpus sustentaverat, liquit, subitoque ex omnibus membris profusô sudore arboris proximae stipiti applicitus exspiravit. Curt. l. 8. c. 2.
IV.
PHILIPPUS
Rex partis Syriae, fil. Antiochi Gryphi. frater alterius Antiochi: regnô inter varios Principes, in testinis bellis inter se collisos, tum discerptô. Ioseph. l. 13. c. 21. Philippus, sub quo Syriae regnum defecisse dicitur, Olymp. 171. VIRI OLIM PRAECLARI.
V.
PHILIPPUS
Roman. Imperator. Gordiano successit, qui tam tetrici et tristis animi fuisse dicitur, ut iam tum a quinquennali aetate nullô cuiusdam commentô ad risum sovi potuerit, aut ab inflexae naturae torvitate dimoveri, Sept. Aurelianus. Marcus Iulius insuper pictus, Arabs cognomine Praetorianae cohortis, sub Gordiano III. praefectus, eum in bello contra Persas sequutus est, duceque inde in lecticâ occisô, Imperator proclamari voluit, A. C. 241. Hanc parricidii notam ut elueret, salutaribus legibus Remp. ordinavit, et pacis dulcedine subditos permulcere conatus est. Pace proin cum Sapore Persar. Rege factâ, Romae Ludos saeculares magnificentissime celebravit, An. 248. Urb. Cond. 1000. Christianum fuisse refert Euseb. l. 6. c. 31. sed fidem non impetrat a maxima Eruditorum parte: illam tamen non parum stabilit Paulus de la Faye Theologus Gallus, exul. Iesu Christi, vir plurimae lectionis et in Historiis Versatissimus, Epistolâ ad Ven. Pictetum Theologum Genev. quae in iustae Dissertationis modum excrevit, et Basileae primum edita, inde in Belgio aliquoties recusa, non mediocrem plausum tulit. Occisus paulo post et ipse Veronae A. C. 249. filiusque eius cognomine a Patre Caesar creatus, inter amplexus matris Ottaciliae Severae similiter necatus est. Iul. Capitolin. in Vita Gordian. Aur. Victor. in Philipp. Cassiodor. in Chron.
VI.
PHILIPPUS
Sueviae Dux Imperator Occidental. fil. Friderici Barbarossae, fratri Henrico VI. successit, cum Electorum quidam Ottonem Saxoniae Ducem ei opposuissent, A. C. 1198. auctore Innocentiô III. qui iuraverat: se ablaturum Philippo diadema regium aut amissurum insigne Apostolicum. Ursperg. in Chron. Hinc turbae. Sed is Ottonem ad Spiram vicit, Brunsuigium obsedit, auxiliaribusque eius superatis ad fugam in Angliam compulit: Pacem tamen petenti, filiam uxorem dedit, hâc lege, ut a titulo et re Imperii. se vivo, abstineret; post mortem succederet. Occisus ab Ottone Vitel-Sabchio, cui, quod homicidiô se polluisset, promissam fil. Cunigundem dare recusaverat: hic enim compertô, Imperatorem in brachio utroque venam incidisse, in cubiculum irrumpens illum Bambergae interemit. A. C. 1208. Crantz. l. 7. c. 15. 25. 78. Arnold Lubec. l. 6. c. 1. 2. Aventin. l. 7. etc.
VII.
PHILIPPUS
ex filiis Christophori praesati, gratus Carolo V. Imperatori, eius quoque vicarius fuit. Pater ex Elisabetha Palatina plurium filirum, sed parum vivacium: Frater vero Bernhardi, qui Badensem lineam coutinuavit, et Ernesti, qui Durlacensem condidit.
VIII.
PHILIPPUS
fil. Adolfi Comitis Wisbadensis, ex Margaretha Hannoviensi, primus Comitum Wisbadiensium Lutheri reformationem amplexus est. Obiit A. C. 1521. ex Adriana (filia Iohannis Baronis Bergae ad Scaldim) Catharinae (Comiti Reipolsenaci nuptae) Philippi (qui natus A. C. 1516. non fuit multi aevi) Margaretae (Valsordiae Antistitis) Adolfi (cui uxor obtigit Francisca filia Ducis Limburgens.) Balthasaris (qui fratri successit) et Annae Monialis. E quibus Balthasar, ex filio Iahanne Ludovico nepotem, inter alios, habuit Iohannem Philipoum, quartô aetatis annô defunctum.
IX.
PHILIPPUS
fil. Alberti Ducis Grubenhagii, Smalcaldico bello adversus Carolum V. gestoadfuit, numerosâ sobole inclitus. E qua Ernestus, Princeps pius, constans ac fortis summusque Philippi Hassiae Landgravii amicus, obiit A. C. 1567. reliqui fratres Wolfgangus et Philippus, ille A. C. 15905. hic A. C. 1596. defuncti terminârunt lineam. Et quidem huius adhuc spirantis arces aliquot Henricus Iulius Brunsvicensis familiae Princeps, statimque eô exstinctô reliquam ditionem, exclusis agnatis, occupavit: unde plurimae lites, de quibus vide Thuanum l. 115.
X.
PHILIPPUS
fil. Herodis M. frater Herodis Antipae, procurator Gaulonitidis, Ituraeae et Trachonitidis constitutus a Romanis, apud quos educatus fuerat, Augusto gratus: etiam partem ditionum Zenodori insuper nactus est. Sapiens et modestus: quô sine prole defunctô, Tiberius ditionem eius Syriae iunxit. Luc. c. 3. v. 1. Ioseph. Fud. Ant. l. 17. c. 1. et 13. l. 18. c. 6.
XI.
PHILIPPUS
fil. Ioh. Ludovici Comitis Saraeppontani defuncti A. C. 1545. Patri successit; sed eô fratreque Adolfô, sine heredibus, defunctis, stemma Saraepontanum Weilburgensi, unde avulsum erat, denuo annexum est.
XII.
PHILIPPUS
fil. Iohannis (qui ex Gerlaco filio nepos Adolfi Imperatoris Weisburgensem ramum orsus est (ex Anna Iohannis Comitis Saraepontani filia unicâ, Patri successit. Obiit A. C. 1429. Pater ex Catharina Lotharingica (Frederici Ducis filiâ) Margarithae (Gerhardo Rodemaccero nuptae) et Philippi II. ex
Annâ dein Hohenloicâ, alterâ coniuge, Iohannis Comitis Saraepontani et Annae (cui Georgius Hennebergicus maritus obtigit.)
XIII.
PHILIPPUS
fil. Ludovici Henrici Comitis cui Dullenburgum sedes obtigit, ex Catharina Ludovici Comitis Syno Witgenstenii filia defunctâ A. C. 1651. una cum fratre Adolfo Canonicus Magdeburgensis, in Aula Electoris Brandenburgici aliquandiu haesit. Obiit caelebs A. C. 1657. aetat. 27.
XIV.
PHILIPPUS
fil. Philiberti, ex Mechtilde Bavarita, nepos Bernardi praedicti fuit; eius nomine Augustanam Confessionem, ab avo introductam, Marchionatu eiecêre Bavari. Obiit, successore patruele Edoardo Fortunatô.
XV.
PHILIPPUS
fil. Rudolfi Marchionis Badensis, Hochbergicae lineae, ex Margareta Viennensi. Cum agnato Christophoro Badensi pactum hereditariae successionis renovavit indeque ultimus Hochbergiorum, moriens A. C. 1503. eum heredem reliquit. Quam ex Margarita Sabauda susceperat. filia Iohanna, nupta Ludovico Aurelianensi Duci Longavillano, attulit ei Comitatum Novocastrensem et praetensionem in Arausionensem Principatum. Vide in voce Iohanna.
XVI.
PHILIPPUS
fil. minimus natu Friderici V. Electoris ac Bohemiae Regis, legioni Equitum Lotharingicorum praefuit, Praeliôque ad Retelium, quô Turenius Principum captivorum in Gallia causam tuitus est, cecidit, A. C. 1650. Idem nomen fuit filio minori natu Augusti, Sultsbacensis lineae conditoris: qui natus A. C. 1630. sub Lotharingiae Duce prima fecit stipendia A. C. 1651. inde ad Suecos transiit, iisque in Polonia, Prussia, ac Dania fidelem praestitit operam, constitutus Iuliae Gubernator. A. C. 1659. vero in Fionia victus acri praeliô, quô praecipuum robur Suecici exercitus periit, mortuô Rege in Germaniam rediit, profectusque A. C. 1661. Viennam, inde A. C. 1662. Venetias, inmari Aegaeo classi adfuit. In exercitu dein Caesareo ad versus Turcam Campi Marescallus constitutus, A. C. 1664. in conflictu ad Arrabonem prope Gotardi Fanum, eximia fortitudinis spicimina edidit, Idem. Item filio Wilhelmi Bavariae Ducis Wilhelminae lineae conditoris. Episcopo Ratisbonensi ac Cardinali, qui praematurô fatô exstinctus est, A. C. 1598.
XVII.
PHILIPPUS
filius Antipatri, qui cum fratre Iollâ potum Alexandri M. praegustare solitus, in aqua frigida venenum habens, eam praegustatae potioni regis supermisit. Curt. l. 6. c. 10.
XVIII.
PHILIPPUS
proprium viri, filii Thessalii Homer. MACEDONIAE ET SYRIAE REGES. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • PHILIPPUS VI — PHILIPPUS VI. Valesius, filius Caroli Valesii, nepos Philippi IV. Francorum Rex suffectus in locum Caroli Pulchri, cui sine liberis mortuo genere proximus erat, vi legis Salicae, Praelatus Eduardo III. filio Isabellae, cui Philippus Pulcher pater …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Philippus — (gr. Philippos, d. i. Liebhaber der Pferde, gewöhnlich abgekürzt Philipp, dort s. die Personen aus der neueren Geschichte). I. Biblische Personen: 1) St. P., stammte aus Bethsaida, wurde früh einer der Jünger Jesu u. gehörte zu dessen zwölf… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Philippus — Philippus, einer der Jünger Jesu, aus Bethsaida gebürtig, soll in Phrygien und Skythien, vorzüglich aber in Kleinasien das Evangelium verkündigt und in Hierapolis seinen Tod gefunden haben. Sein Tag ist in der römischen Kirche der 1. Mai… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Philippus — Philippus, Könige von Mazedonien, s. Philipp …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Philippus [2] — Philippus, Apostel Jesu, aus Bethsaida in Galiläa; die Annahme seines Märtyrertodes zu Hierapolis in Phrygien beruht wohl auf einer Verwechslung mit dem Diakonus und Evangelisten (Missionar) P. (Apostelgesch. 6,5; 8,5). Das P. Evangelium und die… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Philippus — Philippus, der Apostel, gebürtig aus Bethsaida, früh zum Apostelamte berufen, kommt nur an wenigen Stellen des N. Test. vor. Soll besonders in Scythien gepredigt haben u. als 87jähriger Greis zu Hierapolis in Phrygien gesteinigt und gekreuzigt… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Philippus, SS. (32) — 32SS. Philippus, Ep. et Soc. M. M. (22. Aug.). Der hl. Philippus war zuerst Diakon, dann Priester an der Kirche zu Heraklea in Thracien und wurde wegen seines segenvollen Eifers und seiner anerkannten Tugend auf den erledigten bischöflichen Sitz… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Philippus I. — Marcus Iulius Philippus (* um 204 in Shahba; † 249 bei Verona), auch bekannt als Philippus Arabs, Philipp der Araber oder als Philippus I., war von 244 bis zu seinem Tod römischer Kaiser. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 1.1 Aufstieg zum Kaiser 1.2 Die …   Deutsch Wikipedia

  • Philippus II. — Antoninian des Philippus Marcus Iulius Severus Philippus Caesar (* 237; † 249 in Rom), auch bekannt als Philippus II., war der Sohn des römischen Kaisers Philippus Arabs und seiner Ehefrau Otacilia Severa. Als Philippus’ Vater 244 Kaiser wurde,… …   Deutsch Wikipedia

  • Philippus — Philipp (griechisch: Φίλιππος Philippos, latinisiert: Philippus) ist ein männlicher Vorname, der auch als Familienname gebräuchlich ist. Inhaltsverzeichnis 1 Herkunft und Bedeutung des Namens 2 Namenstage 3 Bekannte Namensträger 3.1 Vo …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”